Pergamino 1

LVDOVICUS SIMONETA Dei et Apostolicae sedis gratia Episcopus Pisaurensis Sacri et Apostolici  hospitalis Sancti Spiritus in Sacra de Urbe preceptor, necnon Hieronimus  Beltran Ruiz, Franciscus Banutius, Hieronimus Arcez, Joannes  Petrus de Conis et Petrus Bizocchus presidentes seu deputati regimini ipsius  hospitalis: Dilecto nobis in Cristi Pedro de Çarate, Clerigo Calagurritani  diocesis analiti Sancti Sepulchri Domini nostri Jesu Cristi  salutem in Domino sempiternam et Spiritus Sancti consolationem. Gratum Deo et  acceptum credimus impartiri famulatum quotiens devotos Cristi fideles ad ea  pietatis et charitatis opera Spiritualibus indulgentiarum  muneribus excitamus per que salus animarum et pauperum Jesu Cristi subsidum  salubriter procuratur: exposuisti siquidem nobis quod tu zelo devotionis et  charitatis accensus cupiens terrena in celestia et transitoria in  eterna felici commercio conmutare unum hospitale sub invocatione Sancti  Spiritus in oppido de Bermeo dicte Calagurritani Diocesis in quo pauperes Jesu Cristi degere possint de tuis propris bonis et facultatibus tibi  a Deo collatis et elemosinis per Cristi fideles ad hoc pie erogandis et  porrigendis sit que sub nostra et successorum nostrorum in dicto hospitali speciali cura et protectione et illius membrum perpetuo existat  fundare, dotare et erigere ibique peregrinos et pauperes Jesu Cristi benigne et  charitative recipere et tractare et divina celebra ri facere et  alia pietatis et charitatis opera iuxta posse et facultates tuas summa cum  devotione exercere et exerceri facere seu si iam fundatum extitit huic nostro  hospitali submittere annec tere et incorporare desideras, nobisque  propterea humiliter supplicasti ut tibi in premissis benigne annuere et alius  opportune providere dignaremur nos huiusmodi tuo sancto proposito et laudabili desiderio quantum cum Deo possumus benigne annuentes atque Deo  rem gratam et acceptam ut tenemur procurare volentes ac considerantes tuam  pietatem devotionem ac zelum religionisque nostre augmentum  concernere ac petitiones tuas fore et esse honestas, iccirco tibi ut dicto  oppido de Vermeo in loco tamen idoneo et honesto dictum hospitale sub dicta  invocatione Sancti Spiritus cum altari, cimiterio campanili,  campanis et aliis officinis ad idnecessariis et opportunis fundare dotare  eriger(roto) possis et valeas  licentiam et facultatem tibi per presentes concedimus pari terque  impartimur quod hospitale postquam edificatum seu constructum fuerit aut de  presenti extitit membrum d(roto)  hospitalis nostri Sancti Spiritus de Urbe perpetuo existat ac sub nostra et successorum nostrorum in dicto hospitali preceptorum seu presidentum speciali  cura et protectione suscipimus illudque eidem hospitali nostro submittimus  annectimus et incorporamus reservata tamen tibi et  subccessoribus tuis auctoritare et potestate eligendi et deputandi unum vel  plures administrum seu administros ac capellanum seu capellanos ad divina  ibidem celebranda et ad nutum tuum et successorum tuorum  amovibilem seu amovibiles ac bona cuiuscunque generis et speciei eidem  hospitali per te ac alios quoscunque Cristi fideles pro dote data seu danda aut  in ultimis voluntatibus re linquenda eidem perpetuo applicamus et  incorporamus. Necnon eidem hospitali postquam edificatum et constructum fuerit  seu extitit omnia et singula privilegia, indulta, indulgentias, inmunitates, exemptiones, libertates, prerogativas, favores et gratias quibus alia  hospitalia oratoria et membra nostra et dicti nostri hospitalis ac quibus ipsum  hospitale nostrum in genere vel specie utuntur potiuntur et  gaudent, ac uti potiri et gaudere poterunt quomolivet in futurum in perpetum  communicamus et impartimur absque tamen traditione confessionalium et  publicatione indulgentiarum. Et insuper pro recognitione  superioritatis nostrae et substentatione pauperum infirmorum et proiectorum in  eodem hospitali nostro de Urbe continuo degentium annum donativum seu censum  unius scuti auri in auro eidem hospi tali nostro hic in urbe  singulis annis perpetuis futuris temporibus in solempnitate Penthecostes tu et  successores tui solvere teneamini. Quem si per bienium continuum solvere  cessaveritis cessante tamen legitimo impedimento unio annexio et  incorporatio [h**moi] ac omnia et singula in presentibus literis contenta  nullius roboris vel momenti existant contrariis nom obtantis  quibuscunque : IN QUORUM omnium et singulorum fidem et  testimonium premissorum presentes literas manu nostra propia subscriptas fieri  et per notarium infrascriptum subscribi mandavimus sigillique quo in talibus  utimur iussi mus et fecimus appensione communiri. Datum Romae in  dicto Hospitali in congregatione sexdecim (roto)  norum deputatorum sub anno a nativitate domini millesimo quingentesimo  quiquagesimotertio indictione undecima die vero septima mensis  aprilis pontificatus. Sanctissimi in Cristo patris et  Domini nostri Domini Julii divina providentia Papae tertii anno eius quarto (Firmas de los testigos en el margen inferior  izquierdo)

- Ego episcopus Pisaurem praeceptor Sancti  Spiritus suscripsi

- Je: Beltram di Ruis deput.

- Franciscus Vannutius Deputat.

- Hieronymus Arze Doctor Deputatus

- Io Petrus de Conis Deput.

- Petrus Bizzochus Deputatus.
(En el margen inferior derecho, tapado por la  plica: Jacobus Comlot notarius de prims. Rogatus
de mandato)

1553 abril 07. Roma

Bula de Luis Simoneta, obispo pisaurense y preceptor del Sagrado y Apostólico Hospital del Espíritu Santo en la Ciudad Santa, por la que se concede licencia para fundar un hospital bajo la advocación del Espíritu Santo, en Bermeo, a favor de Pedro de Zarate, clérigo de la localidad.

Explicación de la iluminación del pergamino:
Este pergamino presenta una orla estructura en candelieri decorada principalmente con motivos vegetales entrelazados de color azul, rosa y verde. En la orla a ambos lados y de forma simétrica se disponen dos rostros con la particularidad de presentar una corona vegetal. Así mismo, en la parte superior central se desarrolla una representación alegórico-simbólica del espíritu santo. Hay que tener en cuenta a este respecto que el hospital de Sancti Spiritus tenía su propio escudo de armas, formado por una paloma, debajo dos llaves en aspa y en sus vacíos conchas huecas como las usadas por los peregrinos.